Arecaceae seu Palmae, olim Palmaceae,[2] sunt familia plantarum angiospermarum ordinis Arecalium. Cui sunt fere 202 genera et 2600 species, plurimae in zonis tropica et subtropica, et fortasse climatibus temperatis. Plurimae Arecaceae foliis magnis compositis sempervirentibus, in summo caule non ramificante distinguuntur; multae autem alias proprietates habent, et miram corporis diversitatem praebent. Praeter diversitatem morphologicam, Arecaceae paene omne climatum calidorum genus intra earum distributionem naturalem habitant, a silvis pluvialibus ad deserta sicca.
Arecaceae sunt una e familiis plantarum notissime latissimeque cultis, quae partes magni momenti in historia hominum egerunt. Multae res cibique quotidiani ex eis fiunt, atque in hortis propter earum formas late videntur, ut una e plantis oeconomice utilissimis sint. Eae in multis culturis humanis iam sunt signa victoriae, pacis, fertilitatis, aliarumque notionum. In multis sectis Christianis, dominica ante diem Paschalem Dominica in Palmis vulgo nuncupatur. Eae hodie sunt symbolus tropicarum et feriarum populo gratum.[3]