Areopagus

Despectus in Areopagum ex Acropoli Athenarum
Lamina caelata, quae verba homiliae areopagiticae Pauli apostoli continet
Acropolis Athenarum a colle Areopagi visa

Areopagus (Graece Ἄρειος Πάγος 'saxum Aris') est magnum saxum ad boreoccidentem Acropolis Athenarum Graeciae in altum prominens. Quod temporibus classicis pro tribunali ad deliberatum homicidium iudicandum fuit.[1] Ares deus, ut fabula a maioribus posteris tradita affirmat, hic a deis iudicatus est ob Halirrhothium filium Posidonis necatum[2], quod commune mythi aetiologici exemplum ab investigatoribus gentiliciorum morum aestimatur. Ibidem Orestes et Eumenides Athena praesidente ab optimis Atheniensium civibus in arce ab Amazonibus olim munita diiudicati esse narrabantur, quae Areopagi tribunalis creatio mythica fuit[3]. Ita narrabat Aeschylus, Euripides[4] vero et Demosthenes[5] duodecim deos Olympios iudices in hac eadem lite fuisse adfirmabant.

  1. Aristotelis. Athenaion Politeia. . Perseus (Perseus Tufts) .
  2. Apollodori bibliotheca III.180. Demosthenes, In Aristocratem 66.
  3. Hi sunt Aeschylei versus (Eumenides 685-690)ː ἔσται δὲ καὶ τὸ λοιπὸν Αἰγέως στρατῷ / αἰεὶ δικαστῶν τοῦτο βουλευτήριον. / πάγον δ᾽ Ἄρειον τόνδ᾽, Ἀμαζόνων ἕδραν / σκηνάς θ᾽, ὅτ᾽ ἦλθον Θησέως κατὰ φθόνον / στρατηλατοῦσαι, καὶ πόλιν νεόπτολιν / τήνδ᾽ ὑψίπυργον ἀντεπύργωσαν τότε, / Ἄρει δ᾽ ἔθυον, ἔνθεν ἔστ᾽ ἐπώνυμος / πέτρα, πάγος τ᾽ Ἄρειος·..
  4. Orestes 1648-52.
  5. In Aristocratem 66.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne