Argentaria Polla

Vide etiam paginam discretivam: Argentaria (discretiva).

Argentaria Polla fuit uxor poetae Lucani, fortasse Hispana genere : nam gentilicium Argentarius frequenter legitur in veteribus lapidibus Baeticis[1]. Mira pietate erga maritum fuit, ut quae, etiam viginti quinque post annos quam Lucanus obiit, natalem eius religiose celebrabat cum maximis poetis sequentis aetatis, Martiale et Statio.

  1. Sylvie Dardaine, La Gens de Argentaria en Hispania (La femme de Lucain avait-elle une origine hispanique?), Mélanges de la Casa de Velasquez, 1983, 19, pp5-15.[1]

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne