Memoria
Aristarchus Basilii filius Lentulov[1], die 4 Ianuarii calendario Iuliano[2] anno 1882 in vico Čërnaja Pjatina gubernii Pensensis[3] natus et die 15 Aprilis anno 1943 Moscuae mortuus, fuit pictor Russicus, futurismo et cubismo aliquot annos propinquus. Pensae et Kioviae et Petropoli in scholis artium, post Lutetiae apud Henricum Le Fauconier et Ioannem Metzinger educatus est. Gregis Bubnovyj valet[4] conditor et annis ab 1910 ad 1916 membrum erat. Tempore rerum novarum Moscuae vivebat et ibi usque ad mortem manebat.
Lentulovi ingenium est pulchrum et coloribus splendens. Gaudium eius clarum et alacritas in operibus faciendis magni aestimandi sunt. Picturae eius canunt et animam laetam reddunt, —
scripsit de eo Alexander Benois[5].