Ars Rhetorica (Graece Τέχνη ῥητορική vel Ρητορική) vel de Arte dicendi est tractatus philosophicus de rhetorica in tres libros digestus ab Aristotele inter 329 et 323 a.C.n. compositus post Artem Poeticam quam saepe memorat. Opus Aristotelicum multis artibus oratoriis iam tum publicatis simile non erat[1], at instrumentorum analysim praebebat quibus orator uti potest. Logicae enim et linguae usui operam dat.
Aristoteli rhetorica in politicis et iudicialibus rebus idem valet atque dialectica in controversiisː ambae sunt disputationis artes qui nihil sui proprium habent sed de communibus rebus disputant[2] Non tamen ut qui scientiam quaerunt e veritatibus diligenter probatis argumentationes ducunt sed ex opinionibus communibus (vel locis communibus) quibuscum orator auditores consensuros esse sperat. Ita syllogismo dialecticorum respondet enthymema oratorum[3]. Alia argumentatio in eloquentia demonstrativa (epidictica) et deliberativa (symbuleutica,[4] συμβουλευτική) saepe invenitur, hoc est exemplum[5] quod genus inductionis esse finivit[6].