Ars abstracta

Basilii Kandinsky primum hydrochroma abstractum (1913).

Ars abstracta visuali formarum, colorum, linearumque lingua utitur ut compositionem efficiat quae a proprietatibus visualibus in mundo reali aliquantum libera sit.[1] Ars Occidentalis a Renascentia ad medium saeculum undevicensimum per rationem scaenographiae et desiderium imaginis falsae realitatis visibilis propagandae condita erat. Artes autem aliarum culturarum patentes fiebantur, viasque alternas quibus experientia artificis describatur monstrabant.

Roberti Delaunay Primus orbis (1912–13), 134 cm. Collectio privata.

Multi artifices saeculo undevicensimo exeunte novum artis genus creare volebant, quod mutationes fundamentales amplecti posset tum in technologia, scientia, philosophiaque crescentis. Origines theoreticarum artificum disputationum variissimae erant, ac studiis exspectationibusque socialibus et intellectualibus in omnibus provinciis culturae Occidentalis eodem tempore vigentibus responderunt.[2]

Locutiones ars abstracta, ars non figurativa, ars non obiectiva, et ars non repraesentationalis sunt locutiones laxe cognata; quamquam similes sint, res non easdem fortasse significant. Abstractio abitum a realitate in artifice imaginationis depictione significat.

Liang Kai Immortalis atramento asperso (saeculum 12). Sinae.
Yu Jian Macella montana, nebula disserenat. Sinae.
Iacobi McNeill Whistler Nocturnum nigro et auro: rocheta cadens (1874). Institutum Artium Detroitense.
Roberti Delaunay Fenestrae simul aperiuntur (prima pars, tertium motivum) (1912), oleum in textili, 45.7 x 37.5 cm. Tate Modern.
Petri Mondrian Compositio 10 (1939–1942), oleum in textili.
Adolphi Hölzel Abstractio II (1915/16). Pinacotheca civica Stutgardiae.
El Lissitzky Proun (1924). M. T. Abraham Center for the Visual Arts.
  1. Arnheim 1969.
  2. Gooding 2000.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne