Artemis

"Diana Versaliensis", exemplar Romanum statuae Graecae Hellenisticae (Museum Luparense Ma 589)
Haec pagina deam Graecam tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Artemis” appellatur, vide Artemis (discretiva).

Artemis (Graece: Ἄρτεμις) in mythologia Graeca, una inter deos Olympicos, fuit gemina Apollinis et filia Latonae Iovisque. Saepe videtur cum cervo, luna, multis nymphis Pleiades, et sagittis. Nomen Latinum est Diana, Tuscum Artume.

Artemis est dea lunae, ferorum, castitatis, naturae, venationis, partui quoque praeest quamquam numquam peperit aut praegnans fuit[1].

  1. Plato, Theaetetus 149b-c.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne