![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Arteria cerebri media | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A12.2.07.046 | |
Anatomia macroscopica | ||
Providentia cerebri per arteriam cerebri mediam. | ||
Arteria cerebri media[1][2] sive arteria cerebralis media[3] est maxima trium praecipuarum arteriarum utriusque lateris cerebri, quae ex arteria carotide interna procedit et per circulum arteriosum cerebri cum arteriis cerebri posterioribus, anterioribus et media alterius lateris connexa est[4]. Abbreviatura internationalis est MCA (de transductione Anglica Latini middle cerebral artery).
Dividitur cursus arteriae in segmenta quattuor M1 - M4. Arteria cerebri media lobos cerebri frontalem, parietalem, et temporalem irrigat.
Occlusio repentina ischaemiam parenchymatis cerebralis cum apoplexia cerebri perficit, saepe cum hemiparesi (debilitatione partiali) vel etiam hemiplegia (debilitatione completa) contralaterali. Cum arteria cerebri media sinistra occlusa aphasia quoque cum hemiparesi/hemiplegia dextra (contralaterali) observatur.