![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Arteria subclavia[1] (FCAT: A12.2.08.001) est arteria, quae infra claviculam sita est et bracchium rigat. Arteria subclavia dextra est cum arteria carotide communi alter duorum ramorum trunci brachiocephalici (olim: arteriae anonymae), qui ex arcu aortae profluit. Arteria sublavia sinistra autem immediate ex arcu aortae oritur. Continuatio utraeque arteriae subclaviae arteria brachialis nominatur.