Artes humaniores[1] vel (studia) humaniora sunt disciplinae academicae ex actionum et actorum humanorum variis ex partibus observationibus compositae. Artium humaniorum est igitur culturam humanam investigare et varios mores, rerum usus, formas non natura datas, sed studio et industria partas, scientiarum compositiones nec non eventorum progressiones ratione persequi. Qui in studiis humanioribus versantur ad praeterita, praesentia, futura hominis intellegenda non empiricis naturalium scientiarum rationibus utuntur, sed potius artes contemplativas vel intellectivas vel hermeneuticas vel interpretatorias vel criticas exercent.
Eruditi qui artibus humanioribus operam dant saepe humanistae appellantur. Illud autem nomen etiam philosophicam humanismi positionem describit, quae a nonnullis "antihumanistis" reicitur.