Arx

Arx (arcis, fem.) est castrum vel supra urbem vel etiam intra urbem editum, natura et opere munitissimum, de quo paucorum hominum praesidio hostes numero plures arceri possunt. Ideo cum anno 390 a.C.n. Roma a Gallis capta esset, iuventus Romana Capitolium et Arcem occupare ac tueri per plures menses potuit. Antiquitate autem civitates arcem non solum ad militarem usum destinaverunt, sed templa augustissima ibi exstruxerunt et saepe magnum thesaurum.

Arx est etiam nomen proprium partis septentrionalis montis Capitolini ubi antiqua arx erat. Quod autem Arx Romae in monte Capitolino fuit, Athenis Acropolis appellabatur, Troiae regis Priami Pergama, Thebis Cadmea, Corinthi Acrocorinthus.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne