Aseitas (a + se + -itas) est qualitas per quam ens quoddam in se et a se ipso exsistit.[1] Saepe adhibetur nomen ad significandam fidem Christianam quod Deus intra se causam ipsius ut prima causa continet; multi theologi Iudaei et Mussulmani porro credunt et crediderunt Deum sic esse liberum.[1] Notiones aseitatis ut principium altissimum saltem a Platone deductae, et post Augustinum longe lateque diffusae sunt, quamquam usus nominis aseitatis scholastiscae tantum Medio Aevo coepit.[1]