Asopus (deus)

Vide etiam paginam discretivam: Asopus.

Asopus (Graece Ἀσωπός) est in fabulis Graecis deus fluminis eiusdem nominis, vel Sicyonici vel Boeotici. Saepius de Asopo Sicyonico fabula narratur (et Sicyon ab eo Asopia olim nuncupatus esse dicitur[1], sed in catalogo filiarum Aesopi sine dubio multae ad Asopum Boeotiae pertinent.

Filius Oceani et Tethyis, sicut ceteri fluvii, permultas filias habuit[2], quarum Aegina saepius memoratur; ab Iove rapta et in insulam, quae nomen eius accepit, ablata, Aeacum ibi genuit. Asopus pater eam cum quaereret, Sisyphus ei aperuit, ubi esset, sed Iuppiter fulmine eum prostravit; ab eo tempore in flumine Asopo carbones inveniuntur.

Ceterae Asopi filiae sunt

Diodorus Siculus duodecim filias nominat (Corcyra, Salamis, Aegina, Pirene, Cleone, Thebe, Tanagra, Thespia, Asopis, Sinope, Ornia, Chalcis). Corinna dicit novem filias habuisse, quarum tres ab Iove liberos genuerunt, tres a Neptuno, duae ab Apolline, una a Mercurio[28]. Phliuntii secundum Pausaniam[29] tres solum filias noscunt, Aeginam Cercyram Thebam. Praeter filias Ismenus et Pelagon (vel Pelasgus)[30] filii nominantur.

  1. Eumelus Corinthius in scholiis ad Pindarum, Ol. XIII 74; Pausanias II 3, 10, cf. II 1, 1/
  2. Nonnus de eo: θυγατρογόνου ποταμοῖο (Dionysiaca VII 212).
  3. Odyssea XI 260, Apollonius Rhodius I 729, Pausanias II 6, 1.
  4. Diodorus.
  5. Diodorus, Pausanias V 22, 6; Stephanus Byzantinus s. Φαίαξ.
  6. Diodorus, Pausanias II 15, 1; Tzetzes, exegesis in Iliadem, 152.
  7. Stephanus Byzantinus s.v. Χαλκίς; Eustathius in Iliadem II 53.
  8. Diodorus.
  9. Ovidius, Amores III 6, 41.
  10. Scymnus Chius 569, scholia in Iliadem II 535, Hesychius s. v. Τιτανίδα.
  11. Pausanias V 22, 6.
  12. "Apollodorus", II 1, 3.
  13. Scholia in Pindarum, Isthmia VIII 19.
  14. Pausanias V 22, 6.
  15. Herodotus IX 51; Pausanias IX 1, 1.
  16. Diodorus.
  17. Diodorus.
  18. Acesander in scholiis ad Pindarum, Pythia IX 27.
  19. Pausanias IX 1, 2.
  20. Scholia in Iliadem II 517.
  21. Diodorus, "Apollodorus" III 12, 7; Pausanias I 35, 2; scholia in Pindarum, Olympia VI 84; Tzetzes, exegesis in Iliadem, loc. cit.
  22. Diodorus, Apollonius Rhodius II 946 cum scholiis, ubi Eumelus Corinthius et Aristoteles citantur, Etymologicum magnum s.v. Σινώπη.
  23. Scholia in Odysseam XVII 208.
  24. Diodorus, Corinna secundum Pausaniam, IX 20, 1.
  25. Diodorus, Pausanias V 22, 6.
  26. Pausanias IX 26, 6.
  27. Stephanus Byzantinus; scholia in Iliadem II 502.
  28. Frg. 1 Page.
  29. II 5, 2.
  30. Diodorus et "Apollodorus".

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne