Atella[1] fuit Oscorum antiquorum urbs in Campania sita, et quidem in medio itinere inter Neapolim et Capuam. Hodie eius ruinae inter Hortam Atellanae et Villam Sancti Elpidii urbes iacent. Incolae Atellani[2] appellantur.
Atella exeunte saeculo IV a.C.n. urbs Romana facta est, sed inter secundum bellum Punicum anno 216 a.C.n. una cum multis aliis urbibus Campaniae se ad potestatem Hannibalis contulit, qua de causa a Romanis anno 211 a.C.n. graviter punita est. Medio aevo, saeculo decimo, vigore defecta est. Sed aliquot ruinae reliquiaeque supersunt.
Atella iocosis scurrilibusque fabulis ex tempore factis innotuit, quae Atellanae dicuntur. Quod oblectamentum loci vim habuit non mediocrem ad formandum theatrum Romanum, sicut comoedias Plutinas.