Atonalitas sensu latissimo musicam describit quae core tonali vel clavi caret. Ea hoc sensu plerumque compositiones a circa 1908 ad praesens compositas comprehendit in quibus hierarchia sonorum singulum tonum gravissimum vehementius dicens non adhibetur, et notae gradus chromatici inter se libere coniunguntur (Kennedy 1994). Vocabulum sensu artiore musicam describit quae systemati hierarchiarum tonalium quod designabat musicam classicam Europaeam inter saecula septimo decimo et undevicensimo haud obtemperat (Perle et Headlam 2001).
Sensu iam artiore, vocabulum atonalitas musicam aliquando describit quae nec tonalis nec serialis est, praecipue ante excogitationem musicae tonorum duodecim Scholae Vindobonensis Alterius, imprimis compositorum Albani Berg, Arnoldi Schoenberg, et Antonii Webern (Lansky, Perle, et Headlam 2001). Apud autem Ioannem Rahn, professorem compositionis musicae et theoriae in Universitate Vasingtoniae, "ut nomen categoriae, atonalis plerumque significat solum rem esse in memoria Occidentali et haud esse tonalem.[1] Praeterea, "ortus est serialismus partim ut via ad ordinandas cum maiore cohaerentia coniunctiones in praeseriali musica 'libere atonali' adhibitas. . . . Ergo multae intellegentiae utiles gravesque de musica tantum sensu stricto seriali solum ex tali theoria atonali principali dependent."[2]
Compositores saeculi undevicensimi exeuntis et vicensimi ineuntis, inter quos Alexander Skrjabin, Claudius Debussy, Béla Bartók, Paulus Hindemith, Sergius Prokofiev, Inguarus Strawiński, et Edgardus Varèse, musicam composuerunt quae omnino vel partim atonalem describi potest (Baker 1980, 1986; Bertram 2000; Griffiths 2001; Kohlhase 1983; Lansky et Perle 2001; Obert 2004; Orvis 1974; Parks 1985; Rülke 2000; Teboul 1995–1996; Zimmerman 2002).