Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Atropatene[1] vel etiam Azerbaigiania[2], rite Res publica Atropatenes (Atropatenice Azərbaycan, plenius Azərbaycan Respublikası) est civitas in Caucaso australi sita. Ad occidentalia Maris Caspii litora iacet, septentrione Russiae finitima, septentrione autem boreoccidenteque Georgiae, austroccidente Armeniae, et meridie Iraniae. Atropatenica exclavatura Naxuanae (Atropatenice Naxçıvan) Armeniae septemtrione orienteque, Iraniae meridie austroccidenteque, et Turciae occidente finitima est. Referuntur ad terram civitatis quoque variarum in Mari Caspio insularum.
Atropatene, cuius incolae maxima ex parte suam originem ex Atropatenica gente ducunt et fidem Islamicam Siiticam confitentur, saecularis unitariaque est. Civitas co-conditrix Consocationis GUAM et Consociationis Armis Chemicis Prohibendis et Independentium Civitatum Foederationis socia e mense Septembri anni 1993 fuit. Internuntius Specialis Commissionis Europaeae ibi habitat nec non Consociationis Nationum, Consociationis pro Securitate et Cooperatione in Europa, Consilii Europaei et Consociationis Nationum Consociationis Pacis programmatis socia est.