Attini sunt tribus formicarum subfamiliae Myrmicinarum, inter quam omnes species notae quae fungos per mutualismum formicarum et fungorum colunt digeruntur. Gramina et folia exsecant, quae ad nidos efferunt, et super ea fungos alunt, quibus deinde vescuntur.
Attini solum in hemisphaerio occidentali inveniuntur. Aliquot species ad septentriones usque ad sterilitates pinorum Novae Caesareae (Trachymyrmex septentrionalis) et ad australem usque ad deserta frigida Argentinae (nonnullae species Acromyrmicis).[1] Hic cladus formicarum Novi Mundi abhinc annorum 60 millionum in silvis pluvialibus Americae Australis exoriri existimatur. Quod autem disputatur, quia hae formicae ut videtur in habitatione sicciori se evolverunt, cum nihilominus earum fruges domare iam discerent.[2]