Augerius Gislenius Busbequius[1][2] vulgo Ogier Ghiselin de Busbecq (natus ante annum 1522; mortuus Rothomagi die 28 Octobris 1592) fuit scriptor, herbarius, legatus monarcharum Austriacorum.
Busbequius Cominii, oppido hodie inter Francia et Belgia diviso, anno 1520 1521ve natus est; unde et Philippo Cominaeo, historicorum decimi quinti saeculi principi, cognomen. Pater Aegidius Gislenius, Busbequae, ad Lysam fluvium sitae, toparcha, pervetusto et nobili apud Flandros genere. Iuvenis in paternis aedibus educatus, Lovanii, Lutetiae, Venetiis Ioanni Baptistae Egnatio, post Bononiae et Batavii bonis literis operam dedit. Patre e vivis sublato, in Angliam a Domino Petro Lasso, Ferdinandi Imperatoris oratore, evocatus, aliquandiu in eius contubernio haesit; dein in patriam reversus, ab ipso Imperatore, adnitente potissimum Ioanne Van der Aa Belga, qui tum eidem Imperatori a Secretis, Vindobonam vocatus, huic ipsi et Maximiliano filio virtutis ac prudentiae gratia ita se probavit, ut nullius fere magis consilio Caesares niterentur, illumque moribus taque Aulae Matthiae, Maximiliani, Alberti et Venceslai, Archiducibus Austriae, Maximiliani iam dicti filiis, praeficerent. Legationibus claruit; quarum prima Asiana fuit, quando Ioanni Mariae Maluezio suffectus, magna anima modestia atque constantia, mitigato Solimanno, octennii inducias impetravit, prout latius e Legationis Turcicae epistolis patet. Altera Amasiana fuit; quam itidem scripto complexus est. Atque utraque Antverpiae iterata editione, procurante L. Carrione, dein anno 1620 Monachii a Sadelerio, sed auctior, et ornatior impressa; qui Ferdinando II Imperatori dedicat, epistolasque illas dignas ait, quae millies edantur, et ab omnibus evolvantur. Plurimas quoque antiquas inscriptiones e Graecia Asiaque illi debent antiquitatis cultores, quas viris doctis communicavit, ut Ancyranam Andreae Schotto contubernali suo, pluresque alias tum Graecas tum Latinas Iusto Lipsio, per quem insertae sunt veterum Romanorum inscriptionibus, a Smetio et Grutero promulgatis. Quanti eum fecerit Lipsius, liquet tum ex Saturnalium librorum praefatione ipsi inscripta, tum ex epistolis 18 & 63 Epistolarum Selectarum Centuriae primae
Verum Byzantio reversus Isabellam Austriam Carolo IX Regi nuptui datam in Franciam duxit, aulae eius praefectus, et post Rudolphi legatus, ad quem durante ea legatione epistolas suas scripsit quae in medio prolatae sunt anno 1740. At cum iam septuagenarius semestre spatium ab Imperatore impetrasset ut patriam amicosque inviseret, per Normanniam bellis civilibus vexatam in Belgium tendens, dum in vico Callia hospitatur, violenta militum manu ex proximo castro advolante abripitur. Verum cum ille, qua erat animi constantia et magnitudine, quereretur vim sibi fieri, et contra ius gentium praedam de legato agi, neque Rothomagensis Praefecti iussu (ut iactabant praedones) sed rapinae causa scrinia sua auferri, territi et sibi male conscii milites eum diluculo in integrum restituunt, protinusque diffugiunt. Praefecto vero Rothomagensi factum excusanti et vindictam promittenti, respondit sese magis animi quietem quam iniuriae vindictam expetere, Et cum lethalem sibi morbum praesagiret, in vicinas aedes lectissimae feminae Toparchae Maillocensis ad fanum Domini Germani deferri se iubet, ibique undecimo post die, anno 1592, 28 Octobris, fatis concessit. Corpus in D. Germani honorifice conditum: cor in lamina plumbea inclusum Busbequam magnifico maiorum monumento illatum est. Epitaphium scripsit Iustus Lipsius: