Augustinus Chigius

Wikidata Augustinus Chigius
Res apud Vicidata repertae:
Augustinus Chigius: imago
Augustinus Chigius: imago
Nativitas: 1 Decembris 1466; Sena Iulia
Obitus: 10 Aprilis 1520; Roma

Memoria

Sepultura: Santa Maria del Popolo, Tomb of Agostino Chigi, Chigi Chapel, Monument of Agostino Chigi

Insignia heraldica

Augustinus Chigius: insigne
Augustinus Chigius: insigne

Augustinus Chigius seu Chisius Senensis,[1] vulgo Agostino Chigi (natus die 29 Novembris 1466;[2] Romae die 11 Aprilis 1520 mortuus), dictus "Magnificus", a papa Iulio II adoptatus, maior papae Alexandri VII, fuit argentarius artiumque patronus Italicus.

Sepulcrum "Augustini Chisii" in ecclesia S. Mariae Populi

Pecunias plurimas papis Alexandro VI, Iulio II, Leone X mutuavit. Petrum Aretinum protegebat poetasque minores Aegidium Gallum et Blosium Palladium favit. Viridarium suburbanum, quod hodie "Villa Farnesina" appellatur, creari et ornari curavit, architecto Balthasare Perutio, pictoribus Sebastiano Veneto, Ioanne Utinensi, Iulio Romano, Sodoma et Raphaele, hortis admirabilibus.[3] Ibi in porticu Amoris et Psychae cenas generosas celebrabat.[4]

Viridarium Augustini Chigii

Commemoratur in sacello Chigio(it) ecclesiae Sanctae Mariae Populi a Raphaele et Ioanne Laurentio Bernini designato.

  1. Cf. titulos carminis Aegidii Galli, De viridario Augustini Chigii (1511) et opusculi Blosii Palladii, Suburbanum Augustini Chisii (1512) necnon inscriptionem imaginis nostrae AVGVSTINVS CHISIVS SENENSIS
  2. Ingrid D. Rowland, "The Birth Date of Agostino Chigi: Documentary Proof" in Journal of the Warburg and Courtauld Institutes vol. 47 (1984) pp. 192-193
  3. Aegidius Gallus, De viridario Augustini Chigii; Blosius Palladius, Suburbanum Augustini Chisii
  4. Fabius Chigius, Chigiae familiae commentaria cap. "Convivia"; David Thomson, Renaissance Architecture: Critics, Patrons, Luxury (Mancunii: Manchester University Press, 1993) pp. 19-21 (Paginae selectae apud Google Books)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne