Augustus fuit titulus Romanus Gaii Iulii Caesaris Augusti (usitate Augustus imminutus),[1] primi imperatoris imperii Romani. Quo defuncto, titulus insigne successorum factus, quod omnes imperatores sequentes sibi adrogaverunt. Nomen autem femininum illius tituli, Augusta, imperatricibus Romanis et passim complurimis propinquis femininis domus imperialis attributum est. Titulo proprio re vera iam temporibus Rei Publicae Romanae in rebus sacris atque divinis nominandis atque designandis usum est. Quod nunc etiam ad familiam imperialem describendam adhibitum est opinari eum partem cultus imperatorii factum esse haud absurdum est.
In provinciis orientalibus, Romani imperii "Augustus" Sebastos (σεβαστός 'venerabilis') redditum est vel Augoustos (αὔγουστος). Delapso autem imperio Romano, viri splendido loco nati nonnumquam Augustus intitulabantur, e.g. in Sacro Imperio Romano. Hodiernis quoque temporibus nomen masculinum est.