Aurantioideae, aliquando Citroideae appellatae, sunt plantae florentes ordinis Sapindalium quae subfamiliam intra familiam Rutaceas constituunt. Nomen a Paulo Horaninow anno 1847 valide divulgatum est. Ille enim sub Meliaceis ordinavit "Aurantiaceas" iam sicut familiam substantivam ab Antonio de Jussieu anno 1789 constitutas.[1]
Media diversitatis subfamiliae pars in regione hippalorum Australasiae orientalis, ad occidentem per Asiam Meridionalem usque ad Africam, et ad orientem usque ad Polynesiam iacet.[2] Inter notabiles subfamiliae plantas sunt arbores Aegle marmelos, Citrus spp., Clausena spp., et Limonia acidissima, quae fructus edules gerunt, atque genus Murraya, inter quod sunt Murraya koenigii condimentum et Murraya paniculata planta ornamentalis.