Austryn Wainhouse

Wikidata Austryn Wainhouse
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Februarii 1927;
Obitus: 29 Septembris 2014;
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Austryn Wainhouse

Austryn Wainhouse (natus 6 Februarii 1927 et mortuus 29 Septembris 2014) est interpres Americanus qui multa opera marchionis de Sade Anglice vertit, olim nomini ficto Pieralessandro Casavini utens sed postea nomini vero. Gradus artium baccalaureati Universitatis Harvardianae anno 1948 ei concessus est. Lutetiam petens anno circa 1950, ibi scripsit mythistoriam titulo Hedyphagetica, alia opera in periodico Merlin divulgata, necnon versiones fabularum marchionis de Sade quae antea lacunose in lingua Anglica versa erant. Has versiones edidit Mauritius Girodias apud prelum suum, cuius nomen fuit Olympia Press.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne