Avennio

Wikidata Avennio
Res apud Vicidata repertae:
Avennio: insigne
Avennio: insigne
Civitas: Francia
Locus: 43°56′55″N 4°48′30″E
Numerus incolarum: 91 760
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Avignon

Gestio

Praefectus: Cécile Helle
Procuratio superior: arrondissement of Avignon, Canton of Avignon-Est, Canton of Avignon-Nord, Canton of Avignon-Ouest, Canton of Avignon-Sud, Vallis Clausa, Grand Avignon

Geographia

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Sena Iulia, Wetzlaria, Diourbel, Tortosa, Ioannina, Novus Portus, Urbs Vetus, Camulodunum, Tarraco, Fabrateria Vetus, Alcañiz, Diourbel Region, Guanajuato City

Tabula aut despectus

Avennio: situs
Avennio: situs

Avennio,[1] Medio Aevo Avenio,[2][3] Francogallice: Avignon, est urbs 89 592 incolarum (anno 2009) quae in praefectura Valle Clausa et regione Franciae hodiernae Provincia et Alpe iacet.

Aevo Praehistorico, circa 3000 a.C.n., regio Avennionis iam habitabatur. Urbs autem Avennio circa annum 540 a.C.n. condita est.

Aetate Romana, Avennio ad Galliam Narbonensem pertinuit.

Palatium paparum

Ab anno 1309 (cum Avennio, ut feudum Sacri Romani Imperii, regi Neapolis pertinebat) usque ad annum 1377, Papae Avenionenses sedem habebant. Etiam postea Avennio ad domanium pontificum (sive dicionem pontificiam) pertinuit, usque ad diem 14 Septembris 1791, cum inter Rerum Francicarum eversionem urbs Franciae iuncta est.

Anno 2000 (anno millennii, qui dicebatur), ut culturalis Europae hereditas praecipue honoraretur, novem urbes electae sunt, inter quas et Avennio, quae titulo capitis culturalis Europaei exornatae sunt.

  1. Pomponius Mela, De situ orbis 2.68; Plinius, Naturalis historia 3.36; Gregorius Turonensis, Historia Francorum 2.32.
  2. Tabula Peutingeriana
  3. "Avinionum": Anke Krüger, Südfranzösische Lokalheilige zwischen Kirche, Dynastie und Stadt (p. 215 apud Google Books)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne