Axa

Wikidata Axa
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°17′13″N 2°48′54″W
Numerus incolarum: 1 997

Gestio

Procuratio superior: Sedgemoor

Axa[1][2] (Anglice Axbridge) est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm. Fuit burgus regni Occidentalium Saxonum,[3] ubi nundinae tenebantur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1279.[4] Ibi his diebus homines fere 2 000 habitant.

Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae ante annum 1400 coepta variis aevis aucta est. Aedes quae King John's Hunting Lodge falso appellatur saeculo XVI ineunte constructa est, curia municipalis anno 1833.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne