Bacchylides Ceius, litteris Graecis Βακχυλίδης (natus anno circiter 518 a.C.n.; mortuus c. 451) fuit poëta lyricus Graecus, nepos Simonidis, Pindari concertator. Auctor fuit hymnorum, dithyramborum, epiniciorum. Opera eius medio aevo disperdita in manuscripto papyraceo anno 1896 reciperata sunt.
Imperator Iulianus huius poetae carminibus delectabatur[1].