Balduinus (natus Valencenis mense Iulio 1171; mortuus captivus in Bulgaria die fere 11 Iunii 1205), filius Balduini V comitis Hanoniensis uxorisque eius Margaritae comitissae Flandrensis, fuit post patrem comes Hanoniae, sextus huius nominis, post matrem comes Flandriae, nonus huius nominis, et ab anno 1204 imperator Constantinopoli institutus. Fuit frater Isabellae quae regi Francico Philippo II nupsit. Balduino a Caesare Bulgaro Caloioanne capto et mox mortuo, frater Henricus ad imperium accedit.
Balduinus in matrimonium Mariam duxit, filiam Henrici ducis Campaniensis, et ex ea genuit: