Fines
Gestio
Vita
Commemoratio
Sigla
Baschkiria[1] (Russice in translitteratione Baškirija) nunc est subiectum Foederationis Russicae, anno 1919 creatum, quod ab anno 1992 pleniter Res Publica Baschkortostan (Russice Башкортостан, Baschkirice Башҡортостан) nominatur. Anno 2000 inclusa est in Districtum Foederalem Subvolgensem Foederationis Russicae.
Res Publica Baschkiria, cum territorio Permico, regionibus Sverdloviensi, Celiabinscensi, Orenburgensi atque rebus publicis Tatarstania et Udmurtia Foederationis Russicae contermina, aream 142 947 km2 et circa 4072 milia incolarum (anno 2015) habet. Gentes plurimae sunt Russi (36,1 % anno 2010), Baschkiri (29,5 % anno 2010) et Tatari (25,4 % anno 2010). Linguae publicae sunt Russica et Baschkirica. Metropolis Baschkiriae ab anno 1922 est Ufa (annis ab 1919 ad 1922 Sterlitamachia metropolis erat).
Cama cum accolis Albo et Nigro, Rhymnus (cum confluviis Sacmara Kyzylibusque Superiore et Inferiore), Miassus et Uius (ambo e systemate Irtis) flumina Baschkiriae maxima sunt. Montes Urales Australes cum Iamantau et Iremel cacuminibus altioribus partem orientalem rei publicae operiunt.