Beatus Rhenanus

Wikidata Beatus Rhenanus
Res apud Vicidata repertae:
Beatus Rhenanus: imago
Beatus Rhenanus: imago
Nativitas: 22 Augusti 1485; Selestadium
Obitus: 20 Iulii 1547; Argentoratum
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Selestadium
Nomen nativum: Beat Bild

Beatus Rhenanus (verum nomen Beat Bild) - natus Selestadii 22 Augusti 1485, mortuus Argentorati 20 Iulii 1547- fuit humanista, philologus, historicus et librorum collector Germanicus. Duobus studiis vitam dicavit, veteribus scriptoribus Latinis edendis ex una parte, rebus gestis Germanicis divulgandis ex altera ː patriam enim extollere cupiebat. Unus e circulo humanistarum Basilensium fuit, amicus Desiderii Erasmi cuius vitam composuit[1] et typographorum huius urbis, in primis Frobeniorum quorum praelo pleraque opera sua mandavit. Bibliothecam suam -circiter 670 volumina - patriae legavit quae hodieque paene integra Selestadii servata Bibliotheca humanistica Selestadiensis nuncupatur et viatores ad eam visendam adlicit quia rarissimum est bibliothecam humanistae in statu quo sedecimo saeculo fuerat inspicere posse.

  1. Quam novem voluminibus Operum omnium praeposuit.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne