Gestio
Populus
Commemoratio
Belgica sive Belgium[1] est regnum in Europa Occidentali situm, in limite culturae inter Europam Latinam et Germanicam. Caput est Bruxellae, sedes Unionis Europaeae.
A Medio Aevo exeunte usque ad saeculum septimum decimum Belgicum territorium fuit prosperum commercii culturaeque sedes. Totum fere territorium eadem in essentia a ducibus Burgundiae saeculo quinto decimo collectum est, antequam diversis Europaeis potentiis (Hispania, Austria, Francia, Batavia) caperetur, et postea suam libertatem anno 1830 consecuta est. Recens Belgicae historia rapida industrializatione, Congi colonizatione, duobus bellis orbis terrarum, et inter principales linguisticas civitatis communitates politicis conflictuum ortibus notata est.
Belgica monarchia constitutionalis est, nunc Philippus, septimus Belgarum rex est. Belgica est foederalis civitas ex anno 1994 sex foederalibus rebus integrata quae tres regiones (Bruxellana, Flandrica, Wallonica) et tres communitates (Flandrica, Francica, Theodiscophona) sunt. Sanctus Belgicae patronus est Sanctus Iosephus. Sententiola est "Concordia Vis."
Belgica "est omnis divisa in partes tres" (ut de maiore regione dixit Caesar), quarum unam incolunt Flamingi (Flandriam, ubi Batavice loquuntur), aliam Wallones (Regionem Wallonicam, ubi Francogallice), tertiam qui ipsorum linguis Bruxellois vel Brusselaars, nostra 'Bruxellenses' appellantur (in qua regione maior incolarum pars sermone Francogallico utitur, quae tamen regio de iure bilinguis habetur). In orientalibus regni summi partibus exstat regio administrativa cuius incolae sermone Theodisco utuntur.