Belidae sunt familia curculionoideorum, curculionoidea prisca plerumque appellatae quod eis sunt antennae rectae, curculionoideorum familiae Curculionidarum dissimiles, quae curculionoidea vera plerumque appellantur quod eis sunt antennae flexae sicut cubitum. Belidae aliquando curculionoidea cycadalium appellantur, sed haec locutio recte ad nonnullas species generum Parallelocoryni et Rhopalotriae spectat. In Florida, "curculionoideum cycadalium" vulgo est Rhopalotria slossoni, sola Belidarum species in America Septentrionali endemica.