Bellum Indosinense II | |||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
![]() UH-1D helicopterum a Maj. Bruce P. Crandall conductum per missionem quaerendi et destruendi ascendit. |
|||||||||
|
|||||||||
Vires | |||||||||
~1 830 000 (1968) Vietnamia Meridiana: 850 000 | ~461 000 Vietnamia Septentrionalis: 287 465 (Jan 1968)[3] |
||||||||
Casus | |||||||||
Civiles Vietnamienses mortui: ~200 000–2 000 000[4] * indicat approximationes |
Bellum Vietnamiense, etiam bellum Indosinense II et certamen Vietnamiense appellatum, et nunc in ipsa regione pertinente bellum Americanum et bella contra Americanos ad conservandam civitatem,[8] fuit certamen militare aevi Belli Frigidi quod in Paeninsula Indosinensi, praecipue Vietnamia, Laotia, et Cambodia, a 1 Novembris 1955 ad casum Saigoniae (hodie Hochiminhopolis) die 30 Aprilis 1975 pugnatum est. Hoc certamen Bellum Indosinense I secutum est, pugnatum inter Vietnamiam Septentrionalem, a suis sociis communisticis, et gubernationem Vietnamiae Meridianae, a Civitatibus Foederatis et aliis civitatibus anticommunisticis sustentam.[9] Viet Cong, organizatio Frons Liberationis Reipublicae quoque appellata, frons communis Vietnamiensis Meridiana leviter armata et a communistis coacta, bellum plerumque irregulare contra vires anticommunisticas in regione gessit. Praeterea, Exercitus Populorum Vietnamiensis bellum plerumque translaticium ausus est, aliquando cum multis copiis proelia iusta committens. Vires Civitatum Foederatarum et Vietnamiae Meridianae dominationi aeriae et obruentibus armis igniferis ad administrandas effectiones quaerendi et destruendi confisae sunt, inter quas vires terrestriales, bombardamenta, et ictus ex aëre.
Gubernatio Civitatum Foederatarum, pro parte latioris artis inclusionis, Vietnamiam Meridianam adiuvabat, ne communistae victoriam reportarent; gubernatio autem Vietnamiae Septentrionalis et Viet Cong certamen habebantur bellum colonicum, primum contra Franciam gestum, a Civitatibus Foederatis sustentum, et deinde contra Vietnamiam Meridianam, quam civitatem pupalem exsistimabant.[10] Suasores militares Americani in civitatem quae tum erat Indosina Francica anno 1950 advenerunt. Implicatio Civitatum Foederatarum decennio 197 ineunte crescebat, numeris copiarum anno 1961 triplicatis, atque iterum triplicatis anno 1962.[11] Americanae unitates bellandi anno 1965 committi coeperunt. Rationes fines inter civitates transgressae sunt, Laotia et Cambodia magnopere bombardatis. Implicatio Americana apicem anno 1968, tempore Concursus Tet, attigit. Quo facto, terrestres Civitatum Foederatarum copiae secundum consilia Vietnamizatio appellata gradatim revocabantur, sed contra Conventa Pacificatoria Lutetiae, ab omnibus partibus Ianuario 1973 consignata, certamen persistebat.
Finivit militaris Civitatum Foederatarum implicatio die 15 Augusti 1973 propter Emendationem Case–Church, partem rogationis a Congressu Civitatum Foederatarum sanctam.[12] Comprehensio Saigoniae ab Exercitu Populi Vietnamiensi Aprili 1975 finem belli significavit, atque insequente anno Vietnamia Septentrionalis et Meridiana in unam dicionem rite redactae sunt. Bellum permultas effecit neces humanas (vide Casus Belli Vietnamiensis). Iudicia numerorum militum Vietnamiensium et civilianorum? interfectorum inter minus quam una milliona[13] et plus quam tres millionae variantur.[14] Fere 200 000–300 000 Cambodiani,[5][6][7] 20 000–200 000 Laotiani,[15][16][17][18][19][20] et 58 220 bellatores Civitatum Foederatarum in certamine mortui sunt.