Bellum Regis Philippi, aliquando Primum Bellum Indorum,Bellum Metacom,Bellum Metacomet, et Rebellio Metacom appellatum,[1] fuit certamen armatum inter Indos Americanos qui hodiernam Novam Angliam habitabant et colonosAnglicos eorumque socios Indos, annis 1676–1678 gestum. Bellum ex Metacomet principali Indorum duce, appellatur, principe ab Anglicis Rex Philippus appellato.[2]Beniaminus Church ut Puritanus belli heros ortus est; eius fuit manus rangers Puritanorum et sociorum Indiorum quae Regem Philippum pertinaciter venabantur atque ad ultimum die 12 Augusti1676 necaverunt.[3] Bellum in Nova Anglia septentrionali continuabat, praecipue in Cenomannica prope fines Acadiae, donec foedus ad Sinum Casco Aprili 1678 ictum esset.[4]
Paene omnes coloniae Anglicae in America sine gravi gubernationis auxilio conditae erant. Bellum Regis Philippi fuit initium evolutionis maioris identitatis Americanae, quia difficultates colonorum, sine subsidio solido Anglico, eis coniunctam dederunt identitatem, ab aliis civibus in dicione parlamentimonarchaeque Anglici separatam et distinctam.[8]
↑Jill Lepore, The Name of War: King Philip's War and the Origins of American Identity (Novi Eboraci: Alfred A. Knopf, 1998). King Philip "was also known as Metacom, or Pometacom. King Philip may well have been a name that he adopted, as it was common for Natives to take other names. King Philip had on several occasions signed as such and has been referred to by other natives by that name."
↑Philip Gould (1996), "Reinventing Benjamin Church: Virtue, Citizenship and the History of King Philip's War in Early National America," Journal of the Early Republic 16: 647.
↑Mary Beth Norton, In the Devil's Snare: The Salem Witchcraft Crisis of 1692 (Novi Eboraci: Vintage Books, 2003).
↑Philip Gould (1996). "Reinventing Benjamin Church: Virtue, Citizenship and the History of King Philip's War in Early National America," Journal of the Early Republic 16: 656.
↑Eric B. Schultz et Michael J. Touglas, King Philip's War: The History and Legacy of America's Forgotten Conflict (Novi Eboraci: W. W. Norton and Co., 2000). Secundum aestimationem in fontibus ex Department of Defense, Officina Census, et opere Francisci Jennings historici colonici, 600 ex 80 000 fere colonorum Anglicorum (1.5%) et 3000 ex 10 000 Indorum Americanorum (30%) ob bellum mortui sunt.