Familia
Memoria
Eduardus Beniaminus Britten, Baro Britten de Aldeburgh (Lowestoft, die 22 Novembris 1913–Aldeburgh, 4 Decembris 1976) fuit compositor, dux orchestrae, et clavista Anglicus. Inter socios eius fuit poeta Wystanus Hugo Auden, discipulus item Scholae Greshamensis. Britten aliqua opera Auden in musica ornavit. Ut pacifista bellum participare refugit et opera Peter Grimes deinde "War Requiem" composuit.
Multa opera eius cantatae sunt a collaboratore tenore Petro Pears, qui etiam relationem intimam amicam cum Britten habuisse putatur. Inter amicos Beniamini Britten sunt Mstislaus Rostropowicz pro quo musicam violoncelli creavit et Demetrius Szostakowicz qui Britten suam Symphoniam XIV dedicavit.