Bernardus Arnaldus (comes Armaniaci)

Bernardus Arnaldus (Occitanice Bernart Arnaut; mortuus 1226) fuit comes Armaniaci[1] ab anno 1217 et "trobator". Successor fuit vel potius usurpator fratris sui Geraldi IV. Secundum "vitam" Lombardae Tolosanae in libris manu scriptis servatam[2] Bernardus Arnaldus carmen composuit ut hanc mulierem laudaveret (54,1; incipit: "Lombards volgr'eu eser per Na Lombarda"). Illa autem responsum dedit (288,1;[3] incipit: "Nom volgr' aver per Bernard Na Bernarda").

  1. "Armeniacum": Histoire générale de Languedoc vol. 5 p. 598. Armaniacus tractus: Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964) No. LX (pp. 416-419).
  3. Numeros carminum poetarum Occitanorum (trobatorum) invenis apud A. Pillet, H. Carstens, Bibliographie des Troubadours (Halis Saxonum, 1933)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne