Bibliotheca nationalis, vel bibliotheca civica, est bibliotheca a rectione civitatis pro civitatis praestante repositorio datorum constituta. Quae institutiones, bibliothecarum publicarum dissimiles, raro sinunt ut utentes libros aliasve res mutuentur et ab aedificio auferant. Saepe tenent multa opera rara, pretiosa, magni momenti. Eis est officium litterarum civitatis colligendarum et conservandarum, ambo intra extraque fines civitatis. Ergo, earum communitas est ipsa natio generalis. Inter exempla fortasse notissima sunt Bibliotheca Britannica Londinii, et Bibliotheca Nationalis Francica, Lutetiae sita.[1][2] Latiores rei definitiones exstant, ubi proprietates receptaculi actorum publicorum minoris momenti est.[1][2]