Biologia (-ae, f.)[1] est scientia naturalis, quae vitam et organismos vivos describit et investigat, ut eorum anatomia, physiologia, auctus, origines, propagatio, et taxinomia sciantur,[2] systema vitae terrestris melius intellegatur, melioria remedia reperiantur, et agricultura proferatur.
Biologia multos ramos, quaestiones, doctrinas comprehendit, quarum inter gravissimas res sunt quinque principia, quae fortasse sunt axiomata biologiae hodiernae[3]:
Scientia in biologia ad res structurales, physiologicas, evolutionis, systematum, regnorum spectat. Eis cum rebus hodiernae biologiae tamen plurimae quaestiones inexplicabiles restant.
Biologiae hodiernae quoque plures subdisciplinae sunt, vetustiores ut anatomia vel taxinomia, noviores ut informatio genetica, epigenetica, astrobiologia.