Bison bison est species bisonis cuius vasti greges in America Septentrionali olim vagabantur. Eius spatium historicum ante annum 9000 a.C.n., magna bisonum zona appellatur, tractus vigentium terrarum graminearum qui ab Alasca ad Sinum Mexici, ad orientem usque ad litus Atlanticum (in nonnullis regionibus paene ad tidewater Atlanticum) ad Novum Eboracum, et ad meridiem usque ad Georgiam, et, secundum nonnullos fontes, usque ad Floridam extendebatur, atque in Carolina Septentrionali prope Buffalo Ford in Catawba Flumine anno 1750 videbatur.[2][3][4] Paene exstinctus factus est propter venationem mercatoriam saeculo undevicensimo effectam morbosque bovinos ex bobus domesticis introductis. Species saeculo duodevicensimo exeunte plus quam 60 milliones animalium numerari putatur, sed ante annum 1889 solum 541 animalia enumerabantur. Medio saeculo vicensimo, rationes gregum augendorum prospere eveniebant, et 31 000 animalium ferorum hodie in vita sunt,[5] plerumque in aliquot saeptis nationalibus aliisque saeptis hodie inclusi. Animalia huius species praeterea post nonnullas reintroductiones etiam in variis Iacutiae et Mexici regionibus libere vagantur.
Describuntur duae subspecies vel oecotypi: Bison bison bison ("bison planitiei"), magnitudine minor, gibbere rotundiori, et Bison bison athabascae ("bison silvestris"), maior, gibbere quadrato.[6][7][8][9][10][11] Praeterea, Bison bison bison in B. b. montanae planitiei septentrionalis et B. b. bison planitiei meridianae fortasse consistit, ut summa sit tres.[9] Quae autem distinctio late non approbatur. Bison silvestris est una ex maximis bovidarum exstantium speciebus feris in mundo, solum a Bove gauro Asiae superata.[12] Inter animalia terrestria in America Septentrionali exstantia, bison est gravissimum et longissimum, secundumque ab altissimo, post Alcem alcem.
Indi Americani qui in Magnis Planitiebus nonnulla millennia habitabant religione aliisque culturae proprietatibus cum bisonte Americano artissime coniungebantur. Quod animal est mammal nationale Civitatum Foederatarum Americae.