Blodughadda (Blóðughadda) in mythologia Nordica fuit una e filiabus novem dei marini Ægir et uxoris eius Rán secundum indicem nominum in libro Edda oratione soluta scripto relatum; sorores igitur habuit Bara seu Drafna, Himinglæva, Bylgia, Duva, Hevringa, Hranna, Kolga, Uda, quorum sex in carmine quodam Einar Skulii filii celebrata sunt. Hae omnes undas maris figurant.[1] Nomen Blóðughadda Latine significat "crinibus colore sanguineis" sicut mare post pugnam navalem visum.