Boeoticum Foedus[1] fuit foedus quindecim civitatum (πόλις) in Boeotia, quod Thebanis ducentibus a sexto usque ad quartum saeculum a.C.n. in Graecia antiqua floruit. Civitates oligarchiis rectas (qui agros possidebant civitate soli fruebantur) velut in unam confoederatam civitatem consociabat. Primi Boeotii in Graecia haec instituta foederata experti sunt quae postea multiplicata sunt in Aetolia, Arcadia, Achaia... Summum culmen fortunae in Pugna Leuctrica anno 371 a.C.n. attigerunt, cum exercitus Boeoticus, Epaminonda Thebano duce, phalangem Lacedaemoniam, quam hactenus in acie vinci posse non creditum erat, funditus evertit.