Bomba atomica seu pyrobolus atomicus est genus armorum quod vim exitiosam ex reactionibus nuclearibus trahit, aut fissione, aut mixtura fissionis et fusionis. Ambo reactiones vastas energiae summas ex parvis rerum corporearum summis liberant. Primum bombae fissionis ("atomicae") examen eandem energiae summam circa 20 000 tonnis TNT? liberavit; primum examen bombae thermonuclearis ("hydrogenii") eandem energiae summam circa 10 000 000 tonnis? TNT liberavit.[1]
Hodierna bomba thermonuclearis vix plus quam mille kilogrammatum ponderis diruptionem similem detonationis plus quam billiona? kilogrammatum quotidianarum rerum diruptivarum efficere potest.[2] Tantum ergo una parva machina nuclearis—non maior quam bomba usitata—totam urbem magnam diruptione, igni, radiatione devastare potest. Arma nuclearia putantur arma magni interitus, et post eorum inventionem eorum usus moderatioque fuerunt maius propositum rationis relationum internationalium gerendarum.
In historia bellica, solum duo arma nuclearia in proelio detonata sunt, ambo ad finem secundi belli mundani. Prima matutino tempore 6 Augusti 1945 detonata est, cum Civitates Foederatae machinam uranii generis sclopeti, notis appellatam Puellum (Anglice Little Boy), in Hirosimam urbem Iaponiensem demitteret; detonata est altera tres dies post, cum Civitates Foederatae machinam plutonii generis implosionis, notis appellatam Obesum (Anglice Fat Man), in urbem Nagasacium demitteret. Hae bombardationes? vulneribus in detonatione sustentis circa 80 000 hominum (plurimos "paganos" confestim necaverunt. Saecularium radiationis ionizantis acutique morbi radiationis, sicut leuchaemia effectuum causa, summa necum computatio circa 120 000 aestimatur. Usus horum armorum manet controversus apud humanitarium belli ius.
Bello mundano secundo finito, nulla bomba atomica contra urbem ullam denuo usurpata est, sed plus quam duo milia bombarum detonata sunt, ut ea explorarentur et spectarentur. Nonnullae civitates talia arma possederunt vel fortasse ea petunt. Solae civitates notae ob detonationem armorum nuclearium et quae ea possidere confitentur sunt (ordine temporis) Civitates Foederatae, Unio Sovietica (a Russia substituta), Britanniarum Regnum, Francia, Res Publica Popularis Sinarum, India, Pakistania, et Corea Septentrionalis. Praeterea, Israel arma magni interitus possidere late habetur, quamquam dictam possessionem non confitetur.[3]
Huius temporis civitates, praecipue Civitates Foederatae, computatris eruptionis atomicae simulandae gratia optime adhibentur.