Forma
Vita
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Britannia Minor (Francogallice Bretagne; Britonice Breizh; Gallonice Bertaèyn), aliquando Armorica vel Aremorica appellata, est maritima regio Franciae, inter pagos Celticos numerata. Incolae Brittones nuncupantur. Veteres linguae eius regionis sunt Francica, Britonica, Gallonica. Cum saeculo quinto maxima multitudo Britannorum in litoris Armoricani partem ex insula Britannia immigravisset, regio historiam suam habere coepit. Fuit regnum quod civitatem sui iuris habebat; deinceps fuit ducatus qui regis Francorum feudum factum est. Qui ducatus anno 1532 ad regis Franciae domanium (dominium) adiunctus est. Ex saeculo vicesimo medio Britannia Minor in formam quinque praefecturarum redacta a Francogallia administratur.