Būlē (-ēs, f., Graece βουλή)[1] in antiquis Graeciae civitatibus fuit paucorum hominum consilium cui munus de legibus et rebus gerendis deliberandi tradebatur. Sic in Atheniensi democratia quingentorum consilium leges et decreta praeparabat de quibus totus populus decernebat et res in unaquaque ecclesia deliberandas proponebat. Nisi res prius in bule deliberata esset (probuleuma) a populo iuberi nequibat. Item buleutae exterarum civitatum legatos necnon suos legatos peregre redeuntes primi audiebant[2] atque in ecclesiam postea introducebant[3]. E quingentis quinquaginta (prytanes appellati) ex eadem tribu[4] vicissim ecclesiae praesidebant. Ita totam rempublicam tum moderabantur.