COVID-19

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Carta geographica mundi de numero incolarum COVID-19 victimarum
Quamquam imago haec ante tempus COVID-19 facta, informatio eius maximum momentum habet, quia morbus per tussem, sternumentum, appellare propagat.

COVID-19[1] sive morbus coronarii viri anni 2019[2] est morbus contagiosus, propagatus contagione viri SARS-CoV-2 causa, imprimis systema respiratorium atque renes afficiens cum periculis pneumoniae, insufficientiae renalis et meningitis. Imprimis senibus velut iam aegrotis morbus COVID-19 onera periculosiora imponit.

Transmissio virorum propinquitate hominibus iam COVID-19 aegrotis emanet, qua guttulae respiratoriae ab hominibus tussientibus ad alios transferantur[3].

Tempus incubationis, ab contagione ad symptomata prima, est circiter quinque (2-14) dies[4]. Symptomata sunt febris, tussis cum dyspnoea; rarius dolor in faucibus, rhinorrhoea, sternumentum observantur[5]. Pericula augescunt tum morbis respiratoriis (ut asthmate bronchiali), prae functionibus systematis immunitatis deminutis), cum morbis cardiovascularibus (ut atherosclerosi). Generatim COVID-19 ingravescit quotiens accidit una cum morbis inflammationis systemicae afferentibus.

Omnia proteina viralia (scl. spicularia, involucralia, nuclearia) accurate perscrutantur, et aptiori investigatione de mutationibus structuralibus, suscepta a scientistis in campis biologicis diversis, possibile fiet illas invenire mutationes, quibus virus intensam vim morbigeram exercet, ita ut scopus pharmacologicus tandem definiatur ad morbum sanandum. Adhuc vaccinum abest, quamquam possibilia medicamenta investigantur. Fabricatio medicamentorum utilium ad morbum sanandum exspectatur, donec providentur omnes rationes ad morbum vitandum (e.g. insulatio, una cum omnium publicorum, ac privatorum conventuum prohibitione), et per levamenta ac respiratra electronica tractantur sola huius morbi symptomata (e.g. febris, tussis, spirandi impedimentum).[6]

Hygiene maximum momentum ad praeventionem habet. Ordo mundi sanitarius providentia lavationes manus frequentiores, distantiam plus quam 1 m (3 ft.) ab hominibus (tussientis cum febre) suspicatis, deviationem oculos, nasum, os tangendi, et hygienen respiratoriam commendat.

Pericula contagionis iam mature, finibus mensis Decembris 2019, ab ophthalmologo Sinico Li Wenliang cognita sunt. Ordo mundi sanitarius die 31 Decembris 2019 nuntiavit eruptionem, quae deinde epidemia, ab die 11 Martii 2020 denique pandemia SARS-CoV-2 annorum 2019–2020[7] concepta est. COVID-19, morbus magna contagiositate transmissus, pandemius hodie confirmatur, patens ut calamitosus eventus amplitudine universalis: agens contagiosum SARS-CoV-2 vi sua morbigera omni genero humano minatur. Praeterea, ortis novis ac contagiosioribus eiusdem viri stirpibus, calamitas in rebus sanitariis augescere videtur, maxime cum cogitamus de millionibus obituum pandemiam sequentium.

Insuper effectus motuum animi haud neglegendi sunt: Praeter varietatem eventuum investionum videtur, ut timor generalis, depressio, perturbatio contentione posttraumatica hominibus pondus grave addant[8].

  1. Nominatio ab Ordine mundi sanitario die 11 Februarii 2020 facta. Sic scientifice nominaverunt morbus a novi coronaviri contagione ortus.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Ordo mundi sanitarius: https://www.who.int/news-room/q-a-detail/q-a-coronaviruses (Quaestiones responsaque de coronaviris) (Anglice).
  4. Li Q., Guan X., Wu P., Wang X., Zhou L., Tong Y., Ren R., Leung K. S. M., Lau E. H. Y., Wong J. Y. (Ian 2020). "Early Transmission Dynamics in Wuhan, China, of Novel Coronavirus-Infected Pneumonia". New England Journal of Medicine: 10.1056/NEJMoa2001316 
  5. Huang C., Wang Y., Li X., Ren L., Zhao J., Hu Y., Zhang L., Fan G., Xu J., et al. (Feb 2020). "Clinical features of patients infected with 2019 novel coronavirus in Wuhan, China". Lancet 395 (10223): 497-506 
  6. Officialiter decernitur occlusio omnium illorum praediorum quibus publice utatur (scl. officia publica, scholae, templa, domi lusoriae, inter alia praedia, occludenda sunt); porro conglobationes (scl. conventus et acta festiva), ubicumque effici possint, prohibuntur. Aegrotis solae curae levativae in nosocomiis offeruntur (scl. alimenta, medicamina lenitiva, respiratra electronica, auxilium psychologicum); casus extremi per chirurgiam transplantationis pulmonum solvi possunt, sed huiusmodi operatio, ob inopiam institutionalem, rarissime efficitur.
  7. Oratio directoris Tedros Adhanom Ghebreyesi de pandemia (die 11 Martii 2020).
  8. Xiong J., Lipsitz O., et al. (Dec 2020). "Impact of COVID-19 pandemic on mental health in the general population: A systematic review". Journal of affective disorders 277: 55-64 

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne