Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Caesaraugusta (Hispanice Aragoniceque Zaragoza; Catalanice Saragossa) est urbs et caput communitatis autonomae Aragoniae et antiqui Regni Aragoniae, quae iuxta fluminis Hiberi ripam et adfluentia flumina Huervae et Gallici considit, circa mediam regionem, magna in valle cum topiarum varietate, deserta Montium Nigrorum (Los Monegros), silvas tenues, prata, et montes complexa.
Secundum anni 2006 data buleuterii Caesaraugustani, urbs Caesaraugustae 660 895 incolarum habet, ergo, secundum incolas, quintam classificationis positionem in Hispania occupat. Metropolitanam aream anno 2006 incolentes 833 455 hominum putantur. Municipium amplius 50% Aragoniam incolentium lar est. Super aequor maris 199 metra patet urbs, et inter Matritum, Barcinonem, Valentiam et Bilbaum et Tolosam (in Francia) omnia circa 300 chiliometra (200 milia passuum) a Caesaraugusta, quadrivium constituit.
Anno 2008, Caesaragusta hospitio Expositionem 2008 accepit, quae Expositio Universalis de aqua et evolutione sustentabili fuit usque ad diem 14 Septembris.