Calcarea (n. pl.)[1] sunt saxorum sedimentariorum genus, quod e crystallorum calcitis constat. Calcarea, quae e conchae molluscorum orta sunt, conchites nuncupantur; etiam calcareae e nummulitibus, e Bryozois facta aliaque inveniuntur. Calcarea metamorphizata marmora fiunt.
Calcarea in aqua diluuntur, unde carstus oritur, et in carbonii dioxidum et baseis dissipantur, unde gasium aquae mineralis oritur. Calcareis coctis calx viva producitur.