Calcutta

Wikidata Calcutta
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Locus: 22°34′3″N 88°22′12″E
Numerus incolarum: 4 496 694
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialis
Nomen officiale: কলকাতা, कोलकाता, Kolkata, Kolkata

Gestio

Praefectus: Firhad Hakim
Procuratio superior: Kolkata district

Geographia

Superficies: 206.08 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Calcutta: situs
Calcutta: situs

Calcutta[1][2] (Bengalice কলকাতা Kalakātā; Anglice hodie saepius Kolkata), est caput civitatis Indicae Bengaliae Occidentalis. Urbs, in orientali fluminis Hugalī ripa sita,[3] est principalis commercii, culturae,[4] et educationis in India Orientali sedes, cum Portus Calcuttensis est antiquus Indiae portus et solus maior portus fluviatilis. Anno 2011, urbi fuerunt 4.5 milliones incolarum; toti agglomerationi urbanae, quae urbem et sua suburbia complectitur, fuerunt circa 14.1 milliones. Urbs ergo est tertia a maxima regio metropolitana in India et una ex maximis regionibus urbanis in orbe terrarum. Urbs etiam ut octava a maxima agglomeratio urbana in orbe terrarum sita describitur.[5] Anno 2008, sua oeconomia, per grossum domesticum productum computata, tertia fuit inter urbes Asiae Meridianae, post Mumbaos et Dellium.[6] Urbs Calcutta metropolitana in civitate evolvente crescens, maiorem pollutionem urbanam, congestionem commeandi, paupertatem, nimium habitantes, et alias quaestiones logisticas et socio-oeconomicas obit.

Saeculo septimo decimo exeunte, tres vici qui Calcuttam antecesserunt a praefectu Bengaliae sub imperio Mogolum[7] regebantur. Postquam nawab potestatem mercaturarum faciendarum Societati Indiae Orientalis anno 1690 dederat,[8] regio a societate in castra mercatorum magis et magis praemunita evoluta est. Nawab Siraj ud-Daulah Calcuttam anno 1756 occupavit, sed societas eam anno sequente recepit et adeo ante annum 1772 sibi maiestatem plenam adsumpserat. Sub Societate Indiae Orientalis et deinde in Dicione Britannica, Calcutta erat caput Indiae usque ad 1911, cum eius percepta incommoda geographica, atque nationalismus in Bengalia crescens, effecerunt ut caput ad Novum Dellium transferretur. Urbs erat sedes motus libertatis Indicae, et manet civilitatis civitatis hodiernae semen. Libertate Indica anno 1947 capta, Calcutta—quae olim fuerat sedes hodiernarum educationis, scientiae, culturae, civilitatis Indicarum—nonnulla decennia stagnationis? oeconomicae passa est. Post autem decennium 201 iniens, renovatio oeconomica auctum accelerantem excitavit.

  1. Vide: Des Pater Joseph Tieffenthalers Historisch-geographische Beschreibung von Hindustan 1788; Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 68, s.v. Calcutta.
  2. Cf. "Editiones Calcuttenses": Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) (Textus apud Google Books) p. vi
  3. The Monthly Repository and Library of Entertaining Knowledge. 1833. p. 338 
  4. Calcutta Travel Advice.
  5. "World Urbanization Prospects: The 2005 revision" (PDF) .
  6. "Global city GDP rankings 2008–2025". Pricewaterhouse Coopers. November 2009. pp. 31–32 
  7. Fons nominis: Joannes de Laët, De Imperio Magni Mogolis, sive India Vera (Lugduni Batavorum: Officina Elzeviriana, 1631).
  8. K. Dutta et A. Desai, Calcutta: A Cultural History. (Interlink, Aprili 2008, ISBN 978-1-56656-721-3), 9–10.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne