Calliope (Graece Καλλιόπη) in mythologia Graeca est Musa poësis epicae et praeclarissime musa Homeri, spiritus eius ad scribendum Iliadem et Odysseam. Filia Iovis et Mnemosynes esse dicitur. Habet duos filios, qui Orpheus ac Linus vocantur et quorum pater Apollo aut Eagrus rex Thraciae fuit.