Cantata (ex cantando) est compositio vocalis instrumentis comitantibus, usitate in compluribus motibus ordinata, saepe cum choro. Significatio vocabuli per tempus commutata est, a madrigali simplicis vocis singularis saeculi septimi decimi ineuntis canto, ad cantatam conclavem (Italiane cantata da camera) et cantatam ecclesiasticam (cantata da chiesa) multarum vocum eiusdem saeculi exeuntis, atque iterum a gravibus generibus scaenicis saeculi duodevicensimi (inter quas circa ducentae Ioannis Sebastiani Bach cantatae sacrae et profanae) ad cantatas plerumque sacras saeculi undevicensimi, efficienter genus brevis oratorii.[1] Nonnullae cantatae ad eventus praecipuos, sicut cantatae Nativitatis, compositae sunt.