Sequentes significationes a capella S. Martini sunt derivatae:
Capella (gaza): Ministeria et vasa sacra, quae Sacerdoti ad sacra peragenda necessaria sunt. Cum enim asservarentur praeter reliquias SS. in Capellis istis Palatinis, vasa, instrumenta, ornamenta, ac cimelia Ecclesiastica majoris momenti, quae Ministeria vulgo appellabant, ea nomine collectivo, Capellae nomine postmodum donata sunt[1].
Capella Palatina (vel: capella regia, capella dominica): Sacellum regis, quod erat exemptum ab episcoporum iurisdictione soli Sedi Apostolicae subditum; inter praecipuas regum Francorum exstitit illa Aquisgranensis
Capella (scriptorium): Capellani erant clerici, qui capellam S. Martini asservabant. Quod erant litterati, etiam officia scribarum et amanuensium regum obierunt.