Carbohydratum

Lactosum est disaccharidum in lacte inventum, quod consistit in molecula D-galactosi et molecula D-glucosi a-1-4 nexu glycosidico conligatis.

Carbohydratum,[1] sive hydratum carbonii[2][3] rite descriptum, in chemia organica est biomolecula cuius formula empirica Cm(H2O)n est; hoc est, hydratum carbonii in carbonio, hydrogenio, oxygenio consistit, ubi ratio atomica duorum ultimorum est 2:1. In naturae conformatione, hydrata carbonii accuratius aldehyda polyhydroxia et ketona appellantur.

Hydratum carbonii est dictio, quae frequentissime in biochemia adhibetur, ubi idem significat ac saccharidum. Hydrata carbonii (saccharida) in quattuor greges chemicos dividuntur, qui sunt monosaccharida, disaccharida, oligosaccharida, polysaccharida. In universum, monosaccharida et disaccharida, quae sunt minora (inferiore pondere moleculari) carbonii hydrata, usitate saccharida appellantur.[4] Vocabulum saccharidi a Graeco σάκχαρον 'saccharum' deductum est. Cum scientificum carbohydratorum vocabularium multiplex sit, nomina monosaccharidorum disaccharidorumque saepissime suffixo -osum simpliciter terminantur. Itaque saccharum sanguinis est monosaccharidum glucosum, saccharum mensae est disaccharidum sucrosum, et saccharum lactis est disaccharidum lactosum.

  1. A. Nobel (2012), Dictionary of Medical Objects / Medizinisches Sachwörterbuch.
  2. Lexicon Recentis Latinitatis (Edition Lampertz, 1998), ISBN 3-933070-01-5.
  3. Lexicon Latinum Hodiernum, auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, editio decima electronica, 2012 [s.v. Kohlenhydrat].
  4. S. L. Flitsch et R. V. Ulijn (2003), "Sugars tied to the spot." Nature 421:219–220].

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne